[ Pobierz całość w formacie PDF ]
tentos fallit: adeo praecipitis fugae transitus lenis est. Causam huius rei quaeris? Quidquid
temporis transit, eodem loco est: pariter aspicitur, una iacet. Omnia in idem profundum ca-
dunt. Et alioqui non possunt longa intervalla esse in ea re, quae tota brevis est. Punctum est
quod vivimus et adhuc puncto minus. Sed et hoc minimum specie quadam longioris spatii
natura derisit: aliud ex hoc infantiam fecit, aliud pueritiam, aliud adulescentiam, aliud incli-
nationem quandam ab adulescentia ad senectutem, aliud ipsam senectutem. In quam angusto
quodam quot gradus posuit!
V 49 " 9 10
Mors me sequitur, fugit vita: adversus haec me doce aliquid. Effice, ut ego mortem non fu-
giam, vita me non effugiat. Exhortare adversus difficilia, adde aequanimitatem adversus in-
evitabilia. Angustias temporis mei laxa. Doce non esse positum bonum vitae in spatio eius,
sed in usu, posse fieri, immo saepissime fieri, ut qui diu vixit, parum vixerit.
V 50 " 4
Quid nos decipimus? Non est extrinsecus malum nostrurn: intra nos est, in visceribus ipsis
sedet, et ideo difficulter ad sanitatem pervenimus, quia nos aegrotare nescimus. Si curari co-
eperimus, quando tot morborum tantas vires discutiemus? Nunc vero ne quaerimus quidem
medicum, qui minus negotii haberet, si adhiberetur ad recens vitium. Sequerentur teneri et
rudes animi recta monstrantem. Nemo difficulter ad naturam reducitur, nisi qui ab illa defecit.
V 50 " 6
Nihil est, quod non expugner pertinax opera et intenta ac diligens cura.
137
V 50 " 7 9
Virtutes discere, vitia dediscere est. Eo maiore animo ad emendationem nostri debemus ac-
cedere, quod semel traditi nobis boni perpetua possessio est; non dediscitur virtus. Contraria
enim male in alieno haerent, ideo depelli et exturbari possunt; fideliter sedent, quae in locum
suum veniunt. Virtus secundum naturam est, vitia inimica et infesta sunt. Sed quemadmodum
virtutes receptae exire non possunt facilisque earum tutela est, ita initium ad illas eundi ardu-
um, quia hoc proprium imbecillae mentis atque aegrae est, formidare inexperta. Itaque cogen-
da est, ut incipiat: deinde non est acerba medicina. Protinus enim delectat, dum sanat. Alio-
rum remediorum post sanitatem voluptas est, philosophia pariter et salutaris , et dulcis est.
V 51 " 8 9
Fortuna mecum bellum gerit: non sum imperata facturus. Iugum non recipio, immo, quod
maiore virtute faciendum est, excutio. Non est emolliendus; animus: si voluptari cessero, ce-
dendum est dolori, cedendum est labori, cedendum est paupertati; idem sibi in me iuris esse
volet et ambitio et ira: inter tot affectus distrahar, immo discerpar. Libertas proposita est; ad
hoc praemium laboratur. Quae sit libertas, quaeris? Nulli rei servire, nulli necessitati, nullis
casibus, fortunam in aequum deducere. Quo die illa me intellexero plus posse, nil poterit. Ego
illam feram, cum in manu mors sit?
VI 54 " 4 5
Mors est non esse. Id quale sit, iam scio. Hoc erit post me, quod ante me fuit. Si quid in
hac re tormenti est, necesse est et fuisse, antequam prodiremus in lucem; atqui nullam sensi-
mus tunc vexationem. Rogo, non stultissmum dicas, si quis existimet lucernae peius esse, cum
exstincta est, quam antequam accenditur? Nos quoque et exstinguimur et accendimur: medio
illo tempore aliquid patimur, utrimque vero alta securitas est. In hoc enim, mi Lucili, nisi fal-
lor, erramus, quod mortem iudicamus sequi, cum illa et praecesserit et secutura sit. Quidquid
ante nos fuit, mors est. Quid enim refert, non incipias an desinas, cum utriusque rei hic sit
effectus, non esse?
VI 55 " 5
Nam qui res et homines fugit, quem cupiditatum suarum infelicitas relegavit, qui alios feli-
ciores videre non potuit, qui velut timidum atque iners animal metu oblituit, ille sibi non vivit,
sed, quod est turpissimum, ventri, somno, libidini: non continuo sibi vivit, qui nemini. Adeo
tamen magna res est constantia et in proposito suo perseverantia, ut habeat auctoritatem iner-
tia quoque pertinax.
VI 55 " 8
Sed non multum ad tranquillitatem locus confert: animus est, qui sibi commendet omnia.
VI 58 " 22 23
Nemo nostrum idem est in senectute, qui fuit iuvenis; nemo nostrum est idem mane, qui
fuit pridie. Corpora nostra rapiuntur fluminum more. Quidquid vides, currit cum tempere.
Nihil ex iis, quae videmus, manet. Ego ipse, dum loquor mutari ista, mutatus sum. Hoc est,
quod ait Heraciltus: In idem flumen bis descendimus et non descendimus .
138
VI 58 " 36
Imbecillus est et ignavus, qui propter dolorem moritur, stultus, qui doloris causa vivit.
VI 59 " 2
...Gaudio... iunctum est non desinere, nec in contrarium verti.
VI 59 " 8 11
Sapiens autem ad omnem incursum munitus, intentus, non si paupertas, non si luctus, non
si ignominia, non si dolor impetum faciat, pedem referet. Interritus et contra illa ibit et inter
illa. Nos multa alligant, multa debilitant. Diu in istis vitiis iacuimus, elui difficile est. Non
[ Pobierz całość w formacie PDF ]
-
Odnośniki
- Strona startowa
- Greene Jennifer Noc myĹliwego
- 06. Seneka Lucjusz Anneusz MyĹli [pol.]
- śąelazny Roger Amber 02 Karabiny Avalonu
- Starplex Robert J Sawyer
- Footfall
- Denise Hall [Judgment 01] Judgment (pdf)
- McMahon Barbara Czy pokochasz Kopciuszka
- Henryk Krzyczkowski Dzielnica milionerów wspomnienia 1918 1939
- Janny Wurts Cycle Of Fire 1 Storm Warden [rtf]
- Dahlia Rose Paradise Found [Amira] (pdf)
- zanotowane.pl
- doc.pisz.pl
- pdf.pisz.pl
- migi.xlx.pl